- ADYRMACHIDAE
- ADYRMACHID AEpopuli in terioris Libyae, Adyrmachitae Ptolemaeo. Herodot. l. 4. c. 168. ponit eos in litore Mediterranci maris, prope Aegyptum, in Marmarica, quos Aegyptiis ait moribus fuisse similes, et solâ veste diversos: Πρῶτοι Α᾿δυρμαχίδαι Λιβύων κατοίκην ται, οἱ νόμοιϚι μεν τὰ πλέω Αγυπτίοις χρέωνται, ἐςθῆτα δὲ φορέουϚι οἵην καὶ ἄλλοι Λίβυες, h. e. Colunt Aegyptum versus Lybiam primi Adyrmachidae, qui iisdem fere quibus Aegyptii legibus utuntur; Sed vestem gestant qualem et alii Libyes. Quae potuit esse ratio nominis Adymachidarum; Nam Arabice addermuch, est vestis genus. Bochart. in Phaleg. l. 4. c. 29. Plura de his, mirabili imprimis vindictae cupieitate eorum, nuptiis, etc. Cael. Rhodig. l. 18. c. 38. Herodot. l. 4. im Melpon. c. 168. 169. Nic. Lloydius. Vide Marmarica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.